CREDO

IN UNUM DEUM PATREM OMNIPOTENTEM
FACTOREM COELI ET TERRAE
VISIBILIUM OMNIUM ET INVISIBILIUM

ET IN UNUM DOMINUM JESUM CHRISTUM
FILIUM DEI UNIGENITUM
ET EX PATRE NATUM ANTE OMNI SAECULA

DEUM DE DEO LUMEN DE LUMINE
DEUM VERUM DE DEO VERO
GENITUM NON FACTUM
CONSUBSTANTIALEM PATRI
PER QUEM OMNIA FACTA SUNT

QUI PROPTER NOS HOMINES
ET PROPTER NOSTRAM SALUTEM
DESCENDIT DE COELIS
ET INCARNATUS EST
DE SPIRITU SANCTO EX MARIA VIRGINE
ET HOMO FACTUS EST

CRUCIFIXUS ETIAM PRO NOBIS
SUB PONTIO PILATO PASSUS ET SEPULTUS EST
ET RESURREXIT TERTIA DIE
SECUNDUM SCRIPTURAS
ET ASCENDIT IN COELUM
SEDET AD DEXTERAM PATRIS
ET ITERUM VENTURUS EST CUM GLORIA
JUDICARE VIVOS ET MORTUOS
CUJUS REGNI NON ERIT FINIS

ET IN SPIRITUM SANCTUM
DOMINUM ET VIVIFICANTEM
QUI EX PATRE PROCEDIT
QUI CUM PATRE ET FILIO SIMUL ADORATUR
ET CONGLORIFICATUR
QUI LOCUTUS EST PER PROPHETAS

ET UNAM SANCTAM
CATHOLICAM ET APOSTOLICAM ECCLESIAM

CONFITEOR UNUM BAPTISMA
IN REMISSIONEM PECCATORUM

ET EXSPECTO RESURRECTIONEM MORTUORUM

ET VITAM VENTURI SAECULI

AMEN

__________________________________________

LEO INDIGNUS TERTIUS EPISCOPUS
PRO AMORE ET CAUTELA ORTHODOXAE FIDEI FECIT

 

 

 

Pubblicato originariamente in: http://digilander.libero.it/ortodossia/scudi.htm

 

 

Dogmatica cristiana

 

Pagina iniziale